- RECEPTOR
- I.RECEPTORBonorum publicatorum, in Hispania vocatur, quem in Italia Thesaurarium S. Officii vocant: Qui videl. bona haereticorum publicata recipit, adeoque bonorum sequestrationibus adest, ea petit, defendit, vendit, pecuniamque hinc redacta intra tres dies proximos in arcam publicam tribus clavibus occludendam (sub poena excommunicationis et mulctâ pecuniariâ) deponit ac custodit. Idem salaria et alias impensas Officii Inquisitionis solvit. Eligitur per Inquisitores, et fide iussores idoneos dare tenetur: sed nec fisci debitoribus pecunias remittere, nec transactionem facere potest. Iac. Simancas de Catholicis Institut. Tit. 41. §. 4. Tit. 43. §. 1. etc.II.RECEPTORinter Equites Melitenses is dicitur, qui, in aliquo eorum Prioraturesidens, ad recipiendos proventus et spolia pro communiaerario, deputatus est, et residentiae Conventualis provilegiô gaudet, Dominic. Macer. Hierolex.Hinc Receptus, Gall. Recepte, proventus, reditus, apud Petrum Ioffredum, in Episcopis Niciensibus. Item ius pastus, quod vulgo Albergaria, Gall. Dreit de giste; quâ notione etiam Receptum dicitur. Unde etiamnum Gallo-Belgae Receptes vocant convivia, quibus agnati, qui agnatorum nuptiis interfuerunt, eosdem novos coniuges domi vicissim recipiunt et excipiunt: qua de voce plurima congessit Car. du Fresne in Glossar. de Receptionevero in Ecclesiam vide hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.